- VADIUM
- VADIUMvox medii aevi, in duello seu monomachia, cuius frequentissimus tum usus, dicebatur res quae vice pignoris ab eo, qui provocabat, in medium proiciebatut coram Iudice; quô quidem factô verum scil. dicere, vel ab obiecto crimine non modo se innocuum esse, sed id etiam duellô adversus quemlibet probaturum, profitebatur. Tum enim accusator, aut quivis alius, pignus humô tollebat, eôque ipsô duellum amplectebatur. Et quidem actor dabat vadium disrationandi, reus defendendi, uti ait Skenaeus ad Reg. Mai. l. 3. c. 23. quorum is, qui vadium tollebat, operire illud dicebatur, harduinus de la Iaille, in Tract. MS. du Champ de bataille. Erant autem vadia huiusmodi chirothecae communiter, Skenaeus d. l. Vide quoque supra voce Campio, item ubi de Duello. Vociorigo, a Latino vas, adis; idem enim quod vadimonium, pignus, fideiussio, vadium fuit: quam in rem vide plura, apud Carol. du Fresne, Glossar. ubi de vocis quoque et verbi vadiare inde deducti apud Practicos eiusdem aevi usu, varia addit. Inde vero gage Gallis, hodieque pignus notaus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.